

Liber Deuteronomii*
Caput 32: Versus 6
Nunquid non,etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Praeposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit.Creavit.Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de coelo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens:Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti[Exod. 32.].